monumenta.ch > Hrabanus Maurus > csg458.15 > 39 > Psalmi, 71 > 13 > sectio 14 > sectio 3 > sectio 6 > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum, 1, 27, 35
Hae itaque quae filios suos ex prava consuetudine aliis ad nutriendum tradunt, nisi purgationis tempus transierit, viris suis non debent admisceri: quippe quia et sine partus causa, cum insuetis menstruis detinentur, viris suis misceri prohibentur; ita ut morte lex sacra feriat, si quis vir ad menstruatam mulierem accedat . Quae tamen mulier dum consuetudinem menstruam patitur, prohiberi ecclesiam intrare non debet; quia ei naturae superfluitas in culpam non valet reputari: et per hoc quod invita patitur, iustum non est ut ingressu ecclesiae privetur.